Talált 20371 Eredmények: Re
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 44)
Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 45)
Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 46)
Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 1)
Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 2)
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 3)
reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 6)
Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 7)
Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)
Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 11)
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)