Mosaico decorativo

Talált 5483 Eredmények: Rat

  • sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: (Epistula I Petri 2, 2)

  • Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. (Epistula I Petri 2, 17)

  • Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. (Epistula I Petri 2, 19)

  • Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. (Epistula I Petri 2, 20)

  • Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)

  • Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. (Epistula I Petri 3, 7)

  • In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: (Epistula I Petri 3, 8)

  • Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: (Epistula I Petri 3, 11)

  • Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. (Epistula I Petri 3, 15)

  • Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos. (Epistula I Petri 4, 5)

  • Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. (Epistula I Petri 4, 7)

  • Hospitales invicem sine murmuratione. (Epistula I Petri 4, 9)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina