Talált 5483 Eredmények: Rat
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, (Epistula ad Philippenses 1, 3)
semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, (Epistula ad Philippenses 1, 4)
Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: (Epistula ad Philippenses 1, 12)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)
Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 19)
ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. (Epistula ad Philippenses 1, 26)
Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: (Epistula ad Philippenses 2, 1)
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: (Epistula ad Philippenses 2, 6)
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. (Epistula ad Philippenses 2, 13)
Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: (Epistula ad Philippenses 2, 14)
Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. (Epistula ad Philippenses 2, 17)
Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. (Epistula ad Philippenses 2, 18)