Talált 5483 Eredmények: Rat
Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9, 12)
Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. (Liber Genesis 9, 22)
Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, (Liber Genesis 9, 24)
ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. (Liber Genesis 9, 25)
Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)
et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. (Liber Genesis 10, 9)
Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. (Liber Genesis 10, 20)
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. (Liber Genesis 10, 21)
Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. (Liber Genesis 10, 25)
Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. (Liber Genesis 11, 1)
Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. (Liber Genesis 11, 10)
Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. (Liber Genesis 11, 27)