Talált 4831 Eredmények: Pro
Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. (Liber Ecclesiasticus 18, 20)
Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impluerunt proverbia et judicia. (Liber Ecclesiasticus 18, 29)
Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet. (Liber Ecclesiasticus 19, 10)
Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret. (Liber Ecclesiasticus 19, 14)
quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris, (Liber Ecclesiasticus 19, 17)
Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. (Liber Ecclesiasticus 19, 28)
Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere ! (Liber Ecclesiasticus 20, 1)
Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum. (Liber Ecclesiasticus 20, 5)
Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. (Liber Ecclesiasticus 20, 9)
Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. (Liber Ecclesiasticus 20, 11)
Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est. (Liber Ecclesiasticus 20, 15)
Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. (Liber Ecclesiasticus 20, 22)