Talált 4831 Eredmények: Pro
Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. (Liber Ecclesiasticus 10, 17)
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)
Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. (Liber Ecclesiasticus 11, 17)
et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. (Liber Ecclesiasticus 11, 24)
Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
Admitte ad te alienigenam: et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis. (Liber Ecclesiasticus 11, 36)
Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: (Liber Ecclesiasticus 12, 6)
Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. (Liber Ecclesiasticus 12, 13)
Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. (Liber Ecclesiasticus 13, 13)
Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. (Liber Ecclesiasticus 13, 19)
Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet. (Liber Ecclesiasticus 14, 27)