Talált 16965 Eredmények: Or
Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. (Liber Exodus 28, 2)
Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. (Liber Exodus 28, 3)
Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. (Liber Exodus 28, 6)
Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. (Liber Exodus 28, 7)
Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 8)
Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël : (Liber Exodus 28, 9)
sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. (Liber Exodus 28, 10)
Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos : (Liber Exodus 28, 11)
et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. (Liber Exodus 28, 12)
Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 15)
Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus : (Liber Exodus 28, 17)
in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. (Liber Exodus 28, 20)