Mosaico decorativo

Encontrados 16965 resultados para: Or

  • Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. (Liber Exodus 28, 2)

  • Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. (Liber Exodus 28, 3)

  • Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. (Liber Exodus 28, 6)

  • Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. (Liber Exodus 28, 7)

  • Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 8)

  • Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël : (Liber Exodus 28, 9)

  • sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. (Liber Exodus 28, 10)

  • Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos : (Liber Exodus 28, 11)

  • et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. (Liber Exodus 28, 12)

  • Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 15)

  • Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus : (Liber Exodus 28, 17)

  • in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. (Liber Exodus 28, 20)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina