Mosaico decorativo

Talált 16965 Eredmények: Or

  • Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. (Liber Genesis 18, 8)

  • Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. (Liber Genesis 18, 9)

  • Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. (Liber Genesis 18, 10)

  • Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. (Liber Genesis 18, 14)

  • Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. (Liber Genesis 18, 15)

  • Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18, 20)

  • Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam. (Liber Genesis 18, 21)

  • Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)

  • Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, (Liber Genesis 19, 1)

  • At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)

  • et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. (Liber Genesis 19, 11)

  • Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: (Liber Genesis 19, 12)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina