Talált 16965 Eredmények: Or
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. (Liber Genesis 15, 12)
Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. (Liber Genesis 15, 16)
et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos. (Liber Genesis 15, 21)
Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, (Liber Genesis 16, 1)
dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, (Liber Genesis 16, 2)
tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. (Liber Genesis 16, 3)
Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. (Liber Genesis 16, 12)
Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. (Liber Genesis 16, 13)
Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem. (Liber Genesis 16, 16)
Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. (Liber Genesis 17, 1)
Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. (Liber Genesis 17, 8)
Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. (Liber Genesis 17, 15)