Mosaico decorativo

Talált 13039 Eredmények: No

  • Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: (Liber Leviticus 27, 14)

  • Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis æstimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti. (Liber Leviticus 27, 16)

  • Si statim ab anno incipientis jubilæi voverit agrum, quanto valere potest, tanto æstimabitur. (Liber Leviticus 27, 17)

  • Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)

  • Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit. (Liber Leviticus 27, 20)

  • Quia cum jubilæi venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum. (Liber Leviticus 27, 21)

  • Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino, (Liber Leviticus 27, 22)

  • supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino. (Liber Leviticus 27, 23)

  • Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum. (Liber Leviticus 27, 27)

  • Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino: (Liber Leviticus 27, 28)

  • et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. (Liber Leviticus 27, 29)

  • Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. (Liber Leviticus 27, 32)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina