Talált 13039 Eredmények: No
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, (Liber Leviticus 25, 39)
Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum: (Liber Leviticus 25, 42)
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. (Liber Leviticus 25, 50)
si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, (Liber Leviticus 25, 52)
quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. (Liber Leviticus 25, 53)
Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis. (Liber Leviticus 25, 54)
Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)
Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. (Liber Leviticus 26, 6)
Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. (Liber Leviticus 26, 8)
Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. (Liber Leviticus 26, 10)
Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. (Liber Leviticus 26, 11)
Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, (Liber Leviticus 26, 14)