Talált 143 Eredmények: Nimis
Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 141, 7)
Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. (Liber Psalmorum 144, 3)
Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum est, et elevatum cor ejus: (Liber I Maccabaeorum 1, 4)
Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: (Liber I Maccabaeorum 5, 38)
Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait: (Liber I Maccabaeorum 10, 22)
Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa. (Liber I Maccabaeorum 10, 50)
Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. (Liber I Maccabaeorum 16, 7)
Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)
Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem: (Liber Ecclesiasticus 17, 23)
Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur. (Liber Ecclesiasticus 21, 5)
Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ; et super equitibus, quia prævalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! (Liber Isaiae 31, 1)
Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. (Liber Ieremiae 2, 36)