Talált 143 Eredmények: Nimis
Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. (Liber Genesis 7, 19)
Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis. (Liber Genesis 12, 14)
Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. (Liber Genesis 15, 1)
Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. (Liber Genesis 17, 2)
Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18, 20)
puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur. (Liber Genesis 24, 16)
de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebantur in locis palustribus. (Liber Genesis 41, 2)
et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant. (Liber Genesis 41, 18)
sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis, (Liber Genesis 43, 33)
Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis. (Liber Genesis 47, 27)
filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)