Talált 106 Eredmények: Manuum
cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio ; hæreditas autem mea Israël. (Liber Isaiae 19, 25)
Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus. (Liber Isaiae 25, 11)
sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt ; (Liber Isaiae 29, 23)
et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)
Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me ; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi. (Liber Isaiae 45, 11)
Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum ; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)
Non ædificabunt, et alius habitabit ; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. (Liber Isaiae 65, 22)
et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. (Liber Ieremiae 1, 16)
et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. (Liber Ieremiae 25, 6)
Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum. (Liber Ieremiae 25, 7)
quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. (Liber Ieremiae 25, 14)
Erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 32, 30)