Talált 347 Eredmények: Lex
Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus. (Prophetia Ezechielis 43, 12)
Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. (Prophetia Danielis 6, 15)
anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. (Prophetia Danielis 9, 2)
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)
Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)
Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc? (Prophetia Danielis 12, 8)
Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. (Prophetia Osee 4, 18)
Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)
Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)
Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. (Prophetia Osee 11, 1)
Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. (Prophetia Osee 12, 7)
et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)