pronađen 347 Rezultati za: Lex

  • Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus. (Prophetia Ezechielis 43, 12)

  • Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. (Prophetia Danielis 6, 15)

  • anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. (Prophetia Danielis 9, 2)

  • Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)

  • Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)

  • Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc? (Prophetia Danielis 12, 8)

  • Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. (Prophetia Osee 4, 18)

  • Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)

  • Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)

  • Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. (Prophetia Osee 11, 1)

  • Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. (Prophetia Osee 12, 7)

  • et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina