Talált 2581 Eredmények: Ibi
Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. (Liber Exodus 33, 5)
Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi. (Liber Exodus 33, 14)
Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. (Liber Exodus 33, 19)
Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam : (Liber Exodus 33, 22)
Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. (Liber Exodus 34, 1)
Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. (Liber Exodus 34, 10)
Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. (Liber Exodus 34, 11)
Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam : (Liber Exodus 34, 12)
Deos conflatiles non facies tibi. (Liber Exodus 34, 17)
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. (Liber Exodus 34, 18)
Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. (Liber Exodus 34, 22)
Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus. (Liber Exodus 34, 27)