Mosaico decorativo

Encontrados 2581 resultados para: Ibi

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. (Liber Exodus 33, 5)

  • Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi. (Liber Exodus 33, 14)

  • Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. (Liber Exodus 33, 19)

  • Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam : (Liber Exodus 33, 22)

  • Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. (Liber Exodus 34, 1)

  • Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. (Liber Exodus 34, 10)

  • Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. (Liber Exodus 34, 11)

  • Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam : (Liber Exodus 34, 12)

  • Deos conflatiles non facies tibi. (Liber Exodus 34, 17)

  • Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. (Liber Exodus 34, 18)

  • Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. (Liber Exodus 34, 22)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus. (Liber Exodus 34, 27)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina