Talált 2581 Eredmények: Ibi
quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis: (Liber Proverbiorum 22, 18)
ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie. (Liber Proverbiorum 22, 19)
Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: (Liber Proverbiorum 22, 20)
ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. (Liber Proverbiorum 22, 21)
Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. (Liber Proverbiorum 23, 3)
Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. (Liber Proverbiorum 23, 5)
quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum. (Liber Proverbiorum 23, 7)
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)
et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus. (Liber Proverbiorum 24, 34)
Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. (Liber Proverbiorum 25, 7)
ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. (Liber Proverbiorum 25, 10)
Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. (Liber Proverbiorum 25, 16)