Talált 2581 Eredmények: Ibi
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)
Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. (Liber Proverbiorum 11, 7)
Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. (Liber Proverbiorum 12, 9)
Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. (Liber Proverbiorum 13, 23)
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)
In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. (Liber Proverbiorum 16, 26)
Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. (Liber Proverbiorum 19, 9)
Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus. (Liber Proverbiorum 21, 2)
Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam. (Liber Proverbiorum 21, 28)
Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. (Liber Proverbiorum 22, 2)
Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ. (Liber Proverbiorum 22, 10)