Talált 2315 Eredmények: Filii David
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)
Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)
At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)
Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 23)
Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)
Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)
Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 21)
et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)
Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)