Talált 2315 Eredmények: Filii David
Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. (Prophetia Zachariae 12, 10)
Et planget terra: familiæ et familiæ seorsum: familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: (Prophetia Zachariae 12, 12)
In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ. (Prophetia Zachariae 13, 1)
Ego enim Dominus, et non mutor: et vos filii Jacob, non estis consumpti. (Prophetia Malachiae 3, 6)
Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)
Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 5)
David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 6)
Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)
ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)