Mosaico decorativo

Talált 1655 Eredmények: Filii Aaron

  • Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. (Liber Leviticus 8, 30)

  • Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: (Liber Leviticus 8, 31)

  • Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi. (Liber Leviticus 8, 36)

  • Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: (Liber Leviticus 9, 1)

  • Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. (Liber Leviticus 9, 7)

  • Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: (Liber Leviticus 9, 8)

  • cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. (Liber Leviticus 9, 9)

  • Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. (Liber Leviticus 9, 12)

  • Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. (Liber Leviticus 9, 18)

  • pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)

  • Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: (Liber Leviticus 9, 23)

  • Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. (Liber Leviticus 10, 1)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina