Gefunden 1655 Ergebnisse für: Filii Aaron
Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. (Liber Leviticus 8, 30)
Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: (Liber Leviticus 8, 31)
Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi. (Liber Leviticus 8, 36)
Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: (Liber Leviticus 9, 1)
Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. (Liber Leviticus 9, 7)
Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: (Liber Leviticus 9, 8)
cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. (Liber Leviticus 9, 9)
Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. (Liber Leviticus 9, 12)
Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. (Liber Leviticus 9, 18)
pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)
Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: (Liber Leviticus 9, 23)
Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. (Liber Leviticus 10, 1)