Mosaico decorativo

Talált 6596 Eredmények: Eum

  • Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, (Liber Genesis 49, 29)

  • Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. (Liber Genesis 49, 31)

  • Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. (Liber Genesis 50, 1)

  • Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. (Liber Genesis 50, 3)

  • eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. (Liber Genesis 50, 5)

  • et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. (Liber Genesis 50, 13)

  • Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. (Liber Genesis 50, 18)

  • Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt : (Liber Exodus 1, 1)

  • filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)

  • Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est. (Liber Exodus 1, 9)

  • Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. (Liber Exodus 1, 10)

  • oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis, (Liber Exodus 1, 13)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina