Löydetty 6596 Tulokset: Eum
Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, (Liber Genesis 49, 29)
Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. (Liber Genesis 49, 31)
Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. (Liber Genesis 50, 1)
Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. (Liber Genesis 50, 3)
eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. (Liber Genesis 50, 5)
et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. (Liber Genesis 50, 13)
Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. (Liber Genesis 50, 18)
Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt : (Liber Exodus 1, 1)
filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)
Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est. (Liber Exodus 1, 9)
Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. (Liber Exodus 1, 10)
oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis, (Liber Exodus 1, 13)