Talált 946 Eredmények: Erit
Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. (Evangelium secundum Lucam 10, 14)
Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. (Evangelium secundum Lucam 11, 30)
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. (Evangelium secundum Lucam 11, 34)
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)
Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. (Evangelium secundum Lucam 12, 34)
Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit. (Evangelium secundum Lucam 12, 55)
Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. (Evangelium secundum Lucam 13, 28)
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. (Evangelium secundum Lucam 15, 7)
Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. (Evangelium secundum Lucam 15, 10)
nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. (Evangelium secundum Lucam 17, 24)
Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: (Evangelium secundum Lucam 17, 26)