Talált 946 Eredmények: Erit
Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. (Evangelium secundum Marcum 16, 16)
et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: (Evangelium secundum Lucam 1, 14)
erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
et regni ejus non erit finis. (Evangelium secundum Lucam 1, 33)
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)
Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. (Evangelium secundum Lucam 6, 40)
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. (Evangelium secundum Lucam 8, 50)
Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. (Evangelium secundum Lucam 10, 12)