Mosaico decorativo

Talált 4364 Eredmények: Ejus

  • Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus. (Liber Thobis 6, 4)

  • Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. (Liber Thobis 6, 5)

  • Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. (Liber Thobis 6, 6)

  • Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. (Liber Thobis 6, 8)

  • Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. (Liber Thobis 6, 12)

  • Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. (Liber Thobis 6, 13)

  • Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus (Liber Thobis 7, 6)

  • Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt. (Liber Thobis 7, 8)

  • Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus, (Liber Thobis 8, 16)

  • Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus. (Liber Thobis 9, 4)

  • Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens : Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi ? (Liber Thobis 10, 1)

  • Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo : et cœperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. (Liber Thobis 10, 3)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina