Encontrados 4364 resultados para: Ejus
Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus. (Liber Thobis 6, 4)
Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. (Liber Thobis 6, 5)
Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. (Liber Thobis 6, 6)
Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. (Liber Thobis 6, 8)
Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. (Liber Thobis 6, 12)
Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. (Liber Thobis 6, 13)
Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus (Liber Thobis 7, 6)
Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt. (Liber Thobis 7, 8)
Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus, (Liber Thobis 8, 16)
Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus. (Liber Thobis 9, 4)
Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens : Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi ? (Liber Thobis 10, 1)
Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo : et cœperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. (Liber Thobis 10, 3)