Mosaico decorativo

Talált 4456 Eredmények: Dominus Deus

  • Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. (Liber Baruch 3, 8)

  • Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt: propterea perierunt, (Liber Baruch 3, 27)

  • Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)

  • Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum. (Liber Baruch 4, 9)

  • Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. (Liber Baruch 4, 23)

  • Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. (Liber Baruch 5, 2)

  • Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. (Liber Baruch 5, 3)

  • Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni: (Liber Baruch 5, 6)

  • constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. (Liber Baruch 5, 7)

  • Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso. (Liber Baruch 5, 9)

  • et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: (Prophetia Ezechielis 2, 4)

  • et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant. (Prophetia Ezechielis 3, 11)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina