Löydetty 4456 Tulokset: Dominus Deus
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. (Liber Baruch 3, 8)
Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt: propterea perierunt, (Liber Baruch 3, 27)
Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)
Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum. (Liber Baruch 4, 9)
Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. (Liber Baruch 4, 23)
Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. (Liber Baruch 5, 2)
Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. (Liber Baruch 5, 3)
Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni: (Liber Baruch 5, 6)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. (Liber Baruch 5, 7)
Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso. (Liber Baruch 5, 9)
et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: (Prophetia Ezechielis 2, 4)
et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant. (Prophetia Ezechielis 3, 11)