Mosaico decorativo

Talált 8719 Eredmények: Dom

  • Quia hæc dicit Dominus domui Israël: Quærite me, et vivetis. (Prophetia Amos 5, 4)

  • Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel: (Prophetia Amos 5, 6)

  • facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus: (Prophetia Amos 5, 8)

  • Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. (Prophetia Amos 5, 11)

  • Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. (Prophetia Amos 5, 14)

  • Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. (Prophetia Amos 5, 15)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. (Prophetia Amos 5, 16)

  • Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. (Prophetia Amos 5, 17)

  • Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux. (Prophetia Amos 5, 18)

  • Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. (Prophetia Amos 5, 19)

  • Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea? (Prophetia Amos 5, 20)

  • Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? (Prophetia Amos 5, 25)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina