Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
Quia hæc dicit Dominus domui Israël: Quærite me, et vivetis. (Prophetia Amos 5, 4)
Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel: (Prophetia Amos 5, 6)
facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus: (Prophetia Amos 5, 8)
Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. (Prophetia Amos 5, 11)
Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. (Prophetia Amos 5, 14)
Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. (Prophetia Amos 5, 15)
Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. (Prophetia Amos 5, 16)
Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. (Prophetia Amos 5, 17)
Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux. (Prophetia Amos 5, 18)
Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. (Prophetia Amos 5, 19)
Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea? (Prophetia Amos 5, 20)
Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? (Prophetia Amos 5, 25)