Mosaico decorativo

Talált 8719 Eredmények: Dom

  • et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Liber Isaiae 2, 3)

  • Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. (Liber Isaiae 2, 5)

  • Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. (Liber Isaiae 2, 6)

  • Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. (Liber Isaiae 2, 10)

  • Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)

  • Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ; (Liber Isaiae 2, 12)

  • et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ; (Liber Isaiae 2, 17)

  • et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 19)

  • Et ingredietur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 21)

  • Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ ; (Liber Isaiae 3, 1)

  • Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ; (Liber Isaiae 3, 4)

  • Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. (Liber Isaiae 3, 6)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina