pronađen 8719 Rezultati za: Dom
et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Liber Isaiae 2, 3)
Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. (Liber Isaiae 2, 5)
Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. (Liber Isaiae 2, 6)
Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. (Liber Isaiae 2, 10)
Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)
Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ; (Liber Isaiae 2, 12)
et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ; (Liber Isaiae 2, 17)
et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 19)
Et ingredietur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 21)
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ ; (Liber Isaiae 3, 1)
Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ; (Liber Isaiae 3, 4)
Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. (Liber Isaiae 3, 6)