Talált 1312 Eredmények: Bonum Terram
Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram. (Liber Iosue 14, 5)
Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. (Liber Iosue 14, 7)
At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. (Liber Iosue 15, 19)
Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? (Liber Iosue 18, 3)
Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. (Liber Iosue 18, 4)
Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. (Liber Iosue 18, 5)
Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: (Liber Iosue 18, 6)
Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. (Liber Iosue 18, 8)
Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes. (Liber Iosue 18, 10)
Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph. (Liber Iosue 18, 11)
Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui, (Liber Iosue 19, 49)
Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii: partitique sunt terram. (Liber Iosue 19, 51)