Mosaico decorativo

Trouvé 1312 Résultats pour: Bonum Terram

  • Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram. (Liber Iosue 14, 5)

  • Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. (Liber Iosue 14, 7)

  • At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. (Liber Iosue 15, 19)

  • Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? (Liber Iosue 18, 3)

  • Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. (Liber Iosue 18, 4)

  • Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. (Liber Iosue 18, 5)

  • Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: (Liber Iosue 18, 6)

  • Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. (Liber Iosue 18, 8)

  • Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes. (Liber Iosue 18, 10)

  • Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph. (Liber Iosue 18, 11)

  • Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui, (Liber Iosue 19, 49)

  • Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii: partitique sunt terram. (Liber Iosue 19, 51)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina