Mosaico decorativo

Talált 997 Eredmények: Bellum Contra Sanctorum

  • Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. (Apocalypsis Ioannis 8, 4)

  • et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum: (Apocalypsis Ioannis 9, 9)

  • Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. (Apocalypsis Ioannis 11, 7)

  • Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, (Apocalypsis Ioannis 13, 7)

  • Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 13, 10)

  • et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni: (Apocalypsis Ioannis 14, 10)

  • Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu. (Apocalypsis Ioannis 14, 12)

  • quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. (Apocalypsis Ioannis 16, 6)

  • Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. (Apocalypsis Ioannis 17, 6)

  • Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra. (Apocalypsis Ioannis 18, 24)

  • Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 8)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina