Found 997 Results for: Bellum Contra Sanctorum
Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. (Apocalypsis Ioannis 8, 3)
Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. (Apocalypsis Ioannis 8, 4)
et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum: (Apocalypsis Ioannis 9, 9)
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. (Apocalypsis Ioannis 11, 7)
Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, (Apocalypsis Ioannis 13, 7)
Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 13, 10)
et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni: (Apocalypsis Ioannis 14, 10)
Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu. (Apocalypsis Ioannis 14, 12)
quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. (Apocalypsis Ioannis 16, 6)
Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. (Apocalypsis Ioannis 17, 6)
Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra. (Apocalypsis Ioannis 18, 24)
Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 8)