Mosaico decorativo

Talált 22502 Eredmények: És

  • majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 11, 26)

  • Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)

  • qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, (Epistula ad Hebraeos 11, 33)

  • extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: (Epistula ad Hebraeos 11, 34)

  • acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. (Epistula ad Hebraeos 11, 35)

  • Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: (Epistula ad Hebraeos 11, 36)

  • lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: (Epistula ad Hebraeos 11, 37)

  • quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. (Epistula ad Hebraeos 11, 38)

  • Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, (Epistula ad Hebraeos 11, 39)

  • Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: (Epistula ad Hebraeos 12, 1)

  • aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. (Epistula ad Hebraeos 12, 2)

  • Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. (Epistula ad Hebraeos 12, 3)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina