Encontrados 22502 resultados para: És
majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 11, 26)
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)
qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, (Epistula ad Hebraeos 11, 33)
extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: (Epistula ad Hebraeos 11, 34)
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. (Epistula ad Hebraeos 11, 35)
Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: (Epistula ad Hebraeos 11, 36)
lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: (Epistula ad Hebraeos 11, 37)
quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. (Epistula ad Hebraeos 11, 38)
Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, (Epistula ad Hebraeos 11, 39)
Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: (Epistula ad Hebraeos 12, 1)
aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. (Epistula ad Hebraeos 12, 2)
Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. (Epistula ad Hebraeos 12, 3)