Mosaico decorativo

Talált 12053 Eredmények: Qui

  • Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: (Epistula ad Romanos 10, 12)

  • Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Epistula ad Romanos 10, 13)

  • Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “Domine, quis credidit auditui nostro?”. (Epistula ad Romanos 10, 16)

  • Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)

  • Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo”. (Epistula ad Romanos 10, 19)

  • Isaias autem audet et dicit: “Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant”. (Epistula ad Romanos 10, 20)

  • Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. (Epistula ad Romanos 11, 1)

  • Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: (Epistula ad Romanos 11, 2)

  • Sed quid dicit illi responsum divinum? “Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal”. (Epistula ad Romanos 11, 4)

  • Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. 6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. (Epistula ad Romanos 11, 5)

  • Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt, (Epistula ad Romanos 11, 7)

  • Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur. (Epistula ad Romanos 11, 11)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina