pronađen 12053 Rezultati za: Qui
Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: (Epistula ad Romanos 10, 12)
Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Epistula ad Romanos 10, 13)
Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “Domine, quis credidit auditui nostro?”. (Epistula ad Romanos 10, 16)
Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)
Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo”. (Epistula ad Romanos 10, 19)
Isaias autem audet et dicit: “Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant”. (Epistula ad Romanos 10, 20)
Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. (Epistula ad Romanos 11, 1)
Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: (Epistula ad Romanos 11, 2)
Sed quid dicit illi responsum divinum? “Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal”. (Epistula ad Romanos 11, 4)
Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. 6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. (Epistula ad Romanos 11, 5)
Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt, (Epistula ad Romanos 11, 7)
Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur. (Epistula ad Romanos 11, 11)