Talált 1637 Eredmények: Mea
Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. (Liber Psalmorum 140, 8)
PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te. (Liber Psalmorum 141, 1)
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. - (Liber Psalmorum 141, 2)
Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum. (Liber Psalmorum 141, 5)
Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant. (Liber Psalmorum 141, 6)
Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam. (Liber Psalmorum 141, 8)
Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor; (Liber Psalmorum 142, 2)
effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. (Liber Psalmorum 142, 3)
Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. (Liber Psalmorum 142, 4)
Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. - (Liber Psalmorum 142, 5)
Clamavi ad te, Domine; dixi: “Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. (Liber Psalmorum 142, 6)
Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 142, 7)