Mosaico decorativo

Found 1637 Results for: Mea

  • Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. (Liber Psalmorum 140, 8)

  • PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te. (Liber Psalmorum 141, 1)

  • Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. - (Liber Psalmorum 141, 2)

  • Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum. (Liber Psalmorum 141, 5)

  • Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant. (Liber Psalmorum 141, 6)

  • Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam. (Liber Psalmorum 141, 8)

  • Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor; (Liber Psalmorum 142, 2)

  • effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. (Liber Psalmorum 142, 3)

  • Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. (Liber Psalmorum 142, 4)

  • Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. - (Liber Psalmorum 142, 5)

  • Clamavi ad te, Domine; dixi: “Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. (Liber Psalmorum 142, 6)

  • Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 142, 7)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina