Talált 799 Eredmények: Ira
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo. (Liber Psalmorum 2, 12)
Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite. (Liber Psalmorum 4, 5)
Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. (Liber Psalmorum 6, 2)
Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti. (Liber Psalmorum 7, 7)
Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. (Liber Psalmorum 7, 12)
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. (Liber Psalmorum 8, 2)
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! (Liber Psalmorum 8, 10)
ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. (Liber Psalmorum 9, 2)
Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. (Liber Psalmorum 18, 8)
Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. (Liber Psalmorum 18, 16)
Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis; (Liber Psalmorum 18, 48)
Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis. (Liber Psalmorum 21, 10)