Mosaico decorativo

Gefunden 799 Ergebnisse für: Ira

  • Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo. (Liber Psalmorum 2, 12)

  • Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite. (Liber Psalmorum 4, 5)

  • Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. (Liber Psalmorum 6, 2)

  • Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti. (Liber Psalmorum 7, 7)

  • Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. (Liber Psalmorum 7, 12)

  • Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. (Liber Psalmorum 8, 2)

  • Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! (Liber Psalmorum 8, 10)

  • ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. (Liber Psalmorum 9, 2)

  • Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. (Liber Psalmorum 18, 8)

  • Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. (Liber Psalmorum 18, 16)

  • Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis; (Liber Psalmorum 18, 48)

  • Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis. (Liber Psalmorum 21, 10)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina