Talált 2327 Eredmények: Eos
Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. (Prophetia Ezechielis 20, 12)
Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos. (Prophetia Ezechielis 20, 13)
Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in conspectu earum. (Prophetia Ezechielis 20, 14)
Attamen ego levavi quoque manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram, quam dedi eis fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium; (Prophetia Ezechielis 20, 15)
Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos; nec consumpsi eos in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 17)
Et exacerbaverunt me filii; in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum, ut effunderem furorem meum super eos et consummarem iram meam in eis in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 21)
Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. (Prophetia Ezechielis 20, 22)
Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras, (Prophetia Ezechielis 20, 23)
et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, ut horrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 26)
Quam ob rem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes, (Prophetia Ezechielis 20, 27)
et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas. (Prophetia Ezechielis 20, 28)
Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? Et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem. (Prophetia Ezechielis 20, 29)